Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea
nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus
aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis1 ex-
tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et
liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et
patientiam duritia immanis2 et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam
timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et3 hanc oratoriam vim inanis quaedam
profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur
ea quae sunt in eodem genere nimia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.